F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 3
<- App. -> <- = ->

THEOREMA III

9 Aeque27 remota signa aequaliter; propiora vero magis illuminant.

figura 3

10 A signo enim lucidi cuiuspiam A, in planum BC cadant radii AB, AD, AE, AF et AC, intelliganturque iidem radii rem GH, signo A, propiorem illuminare in signis G, H , K, L, M, sitque AE radius ipsis BC et GH planis perpendicularis; ipsi vero AD et AF, item et AB et AC, aequales28. Aio quod BE29 et EC plana aequaliter, ipsum vero30 GH magis illuminabitur. Patet enim radios AB, AD, AE, AF et AC in planis BE et EC esse aequaliter31 densos, in plano vero32 GH densiores.33 Igitur per secundum suppositum, ipsa34 BE et EC plana aequaliter, ipsum vero GH magis illuminabitur. Quod si intelligatur[C:4r] signum A spatio BC propius fieri inter ipsas BA AC, lineas, crescet iam BAC35 angulus. Itaque BC spatium plures suscipiet radios36. Quare ex37 quinto supposito magis illuminabitur.

Corollarium

11 Hinc et illud sequitur, ut sol aeque a se remota aequaliter, propiora vero38 magis calefaciat.

Inizio della pagina
->