F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 6
<- App. -> <- = ->

THEOREMA VI

18 Possibile est lucidi signum quodpiam singulas plani partes inaequaliter illuminare.

figura 7

19 Sit signum A planum BC illuminans, sitque AB radius perpendicularis, obliqui vero AD et AC, ponaturque BD ipsi DC aequalis, unde fiet ut51 BAD angulus maior sit ipso DAC.52 Atque ideo qui sub BAD radii plures sint quam qui sub DAC angulo; per primum ergo suppositum,[C:5r]ipsum BD spacium illustratius est ipso DC. Idem de reliquis quibuscumque partibus demonstrabimus.53

Inizio della pagina
->