F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis elementorum liber Liber decimus (bis) Adducam nunc exemplum
<- App. -> <- = ->

[A:46r]

figura 3

15 Adducam nunc exemplum, quo pacto radix bimembris in se ducta producat bimembre quadratum, et quo pacto, propositi cuiuspiam quadrati eliciatur radix. Idque faciam per rationalia membra, quo regula facilius intelligatur. 16 Proponatur 5 ptilde 3 quasi binomium. Quaero eius quadratum. Iam ex quadruplici multiplicatione membrorum producetur hoc quasi binomium 34 ptilde 30. Nam 34 est aggregatum14 ex quadratis 25 et 9 et 30 sunt duo supplementa, ex ductu alterno membrorum15. 17 Item 5 mtilde 3 tanquam apotome in se multiplicata producit hoc residuale quadratum 34 mtilde 30 omnem scilicet, posita cf aequali ipsi cb. Iam per 7am secundi Elementorum quadratum ac scilicet 25 cum quadrato bc scilicet 9 simul aequivalent supplementis cd ce una cum quadrato af scilicet 30 cum 4.

18 Quod si velim ipsius 34 ptilde 30 quasi binomii radicem nancisci, inspicio descriptionem circuli, in quo diameter ab repraesentat aggregatum quadratorum ac cb et chorda dce aggregatum supplementorum cd ce et sumo dimidium ipsius quadrati aggregati quadratorum scilicet 17 quod est semidiameter fd vel fb. A cuius quadrato 289 aufero quadratum ipsius cd scilicet 225 et relinquuntur 64, cuius radix 8 est fc. 19 Haec coniuncta et subtracta semidiametro ipsi 17 conficit et residuat 25 et 9, scilicet ipsas ac cb. Igitur r.25 ptilde r.9, hoc est 5 ptilde 3, quasi binomium, est radix consita propositi binomii 34 ptilde 30. 20 Similiter procedam, pro invenienda radice, huius tamque apotomes 34 mtilde 30. Erit enim per 7am 2i r.25 mtilde r.9, hoc est 5 mtilde 316. Unde sequitur, quod minus ductum in minus producit plus, in illo quadruplici membrorum ductu.

Inizio della pagina
->