F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis regularia solida Liber decimusquartus 32
<- App. -> <- = ->

32

81 Perpendiculares a centro sphaerae ad bases dodecahedri et icosahedri ab ipsa sphaera circumscriptorum sunt aequales.

Namque huiusmodi perpendiculares cum semidiametris circulorum bases ipsas circumscribentium et semidiametris sphaerae ad angulos basium excitatis faciunt triangula rectangula. In quibus cum duo latera, scilicet sphaericae semidiametro, et duo latera, scilicet semidiametri circulorum bases circumscribentium, per praecedentem sint aequalia, erunt per penultimam Primi duo reliqua latera, scilicet perpendiculares, invicem quoque aequalia, sicut ostendendum proponitur. [S:138]

figura 17

Inizio della pagina
->