F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis regularia solida Liber decimusquartus 33
<- App. -> <- = ->

33

82 Quod sub perpendiculari a centro basis dodecahedri ad latus, et sub ipso latere comprehenditur, rectangulum est totius superficiei dodecahedricae pars tricesima.

A centro basis dodecahedri a ad latus eius bc exeat perpendicularis ad. Aio, quod id, quod sub ad, bc comprehenditur, est totius dodecahedri superficiei pars tricesima. Patet. 83 Nam tota dodecahedri superficies dissecatur in sexaginta triangula aequalia singula et similia ipsi abc triangulo. Et ex ad in bc producitur duplum trianguli abc per 41am Primi. Hoc est duo triangula, quae sunt pars tricesima sexagenarii.

Inizio della pagina
->