F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis regularia solida Liber decimusquartus 34
<- App. -> <- = ->

34

84 Quod sub perpendiculari a centro basis icosahedri ad latus et sub ipso latere continetur, rectangulum est totius icosahedricae superficiei pars tricesima.

figura 18

85 A centro basis icosahedri e ad latus fg cadat perpendiculari eh. Aio, quod id, quod sub eh, fg est totius icosahedri superficiei pars tricesima. Patet. Nam tota icosahedri superficies dispensatur in sexaginta triangula aequalia singula et similia efg triangulo. Et ex eh in fg producitur ipsius efg trianguli duplum. Quod de sexaginta suscipit partem tricesimam.

86 Manifestum est ergo, quod dodecahedri superficies ad icosahedri superficiem est, sicut rectangulum quod sub latere dodecahedri et ei perpendiculari a centro continetur, ad rectangulum, quod sub latere icosahedri et ei perpendiculari a centro basis comprehenditur. Patet ex praemissis et ex 15a Quinti.

Inizio della pagina
->