F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
De lineis horariis libri tres Liber primus Caput 1
<- App. -> <- = ->

Astronomica quaedam praeambula. Caput 1

7 Sciendum in primis, mundum esse sphaeram, quae vertitur ab ortu ad occasum rapidissimo diurno motu super axe quodam, cuius extrema poli dicuntur. Tali autem motu a singulis punctis in sphaerica superficie ubicunque receptis, integra conversione, singulos describi parallelos circulos, quorum qui polo vicinior, minor est; qui autem medius inter polos, maximus est aequinoctialis vocatus: quem scilicet sol in principio Arietis vel Librae constitutus describit. 8 In iis enim punctis aequinoctialem secat zodiacus, in cuius planam superficiem sol motu proprio contra mundum fertur. Secat, inquam, oblique ad angulum, qui recti unius quadrantem ac nonagesimam fere habet. Horizon est circulus maximus in sphaera manifestum hemisphaerium ab occulto disterminans. Qui cum transit per mundi polos, rectus est: obliquus vero, cum praeter polos. Poli autem horizontis vertices habitantium in eo, seu zenit, appellantur. 9 Circumferentiae parallelorum extantes in manifesto hemisphaerio, arcus diurni: et earum complementa in occulto, nocturni arcus dicuntur. Tamque hos, quam illos singulos meridianus circulus maximus per mundi et horizontis polos incedens per aequalia dispescit. Horizon rectos parallelos singulos in semicirculos secat: obliquus vero inaequaliter. 10 Nam arcus diurni ab aequinoctiali ad manifestum polum sumpti maiores sunt nocturnis, et eo maiores, quo ab aequatore remotiores. Contrarium dic de arcubus ad occultum polum declinantibus. Declinatio stellae, est arcus circuli per mundi polos et locum stellae incedentis inter aequatorem et stellae locum receptus. Latitudo autem stellae, est arcus circuli per zodiaci polos ducti inter zodiacum et stellae locum. 11 Ascensio recta, est arcus aequatoris cum quopiam zodiaci arcu in horizonte recto cooriens. Obliqua vero in obliquo. Descensio autem arcus cooccidens. Differentia [S:163] ascensionalis est ascensionum rectae et obliquae excessus: et talis semper est excessus quadrantis et arcus semidiurni ad eundem locum spectantis. Latitudo civitatis aut loci cuiuspiam, est arcus meridiani inter aequatorem et loci verticem sive zenit receptus. Longitudo autem locorum, arcus aequatoris a meridiano ad meridianum computatus. 12 Paralleli, quos tangit zodiacus, sunt tropici Cancri et Capricorni, in principiis videlicet talium signorum a sole descripti. Paralleli quoque per zodiaci polos ducti Arcticus et Antarcticus nominantur. Coluri autem sunt duo circuli maximi per mundi polos intellecti: quorum alter per contactus tropicorum, quae sunt solstitialia puncta: reliquus per sectiones aequatoris et zodiaci, quae sunt aequinoctiorum puncta, incedit. 13 Arcus autem illius inter aequatorem et zodiacum recepti sunt maximae declinationes Solis, sive quantitates angulorum sub dictis circulis comprehensorum. Circulus altitudinis, est circulus maximus per verticem horizontis et locum stellae ductus: cuius arcus inter horizontem et locum stellae receptus, altitudo stellae vocatur. Unde tam Meridianus, in quo meridianae altitudines computantur, quam verticalis circulus, qui Meridianum et Horizontem orthogonaliter secat, per utriusque polos incedens, circulus altitudinis vocari potest. 14 Umbra recta est illa, qua gnomo ad horizontem perpendicularis proiicit. Versa vero umbra est, quam gnomo perpendicularis ad aliquem circulum altitudinis, in ipsi circuli plano proiicit. Haec praemissa sunt, quo dicenda melius intelligantur, ne lector necessarios terminos aliunde mendicare cogatur.

Inizio della pagina
->